utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621189

Charter
Charter Number: 05621189
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus filius Romfari dat nobis unum sellionem terre in territorio de Neutona iacentem ad Stroumes in excambium pro uno iacente trans viam de Thorgramby [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Rogerus filius Romphari de Neutun salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al unum sellionem terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Neutun iacentem ad Stroume inter terram predicti conventus et terram Willelmi filii Galfridi et buttat super foreriam Gileberti fabri inperpetuum excambium scilicet pro uno iacente trans viam de Thorgramby inter terram Rogeri filii fabri et terram Roberti filii Ede Ego autem Rogerus et heredes mei predictum sellionem cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Et predictus conventus mihi et heredibus meis predictum sellionem similiter inperpetuam elemosinam warantizabimus inperpetuum excambium sicut predictum est Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cirograffi in perpetuam memoriam Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter