utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621191

Charter
Charter Number: 05621191
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Galfridi dat nobis quatuor selliones terre in excambium pro viij sellionibus [H]oc cyrographum testatur quod tale excambium terrarum factum est inter priorem et conventum de Al et Willelmum filium Galfridi de Waldneutun videlicet quod idem Willelmus dedit inperpetuum excambium eisdem priori et conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre latitudinis octo perticarum cum omnibus pertinentiis suis iacentes ex suth parte grangie sue de Waldneut inter terram suam et terram quam Galfridus filius Rumphari aliquando tenuit et buttant versus est super terram eiusdem conventus et versus west in Lamare Et idem prior et conventus dederunt eidem Willelmo et heredibus suis pro predicta terra quatuor selliones iacentes ex est parte curie Roberti hominis persone inter terram suam et terram Galfridi filii Radulfi et unum parvum sellionem in Cuvedale inter terram suam et terram Alexandri filii Rumfari et unum parvum sellionem in Thornidale inter terram suam et terram dicti Alexandri et duos parvos selliones in Boydale quorum unus iacet inter terram suam et terram Galfridi filii Radulfi et unus iacet inter terram Mariote et viam et buttat versus est super terram Symonis filii Helewyse et versus west super terram suam Et predictus Willelmus et heredes sui predictos quatuor selliones cum omnibus pertinentiis suis predictis priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabunt et defendent et de omnibus erga omnes adquietabunt inperpetuum Et predicti prior et conventus predicto Willelmo et heredibus suis predictos selliones similiter in elemosinam warantizabunt Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum hinc inde sigillo suo munivit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter