utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621193

Charter
Charter Number: 05621193
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus homo persone dat nobis unum sellionem terre in territorio de Neut in excambium pro tribus sellionibus terre in eodem territorio [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus homo persone de Waldneutun concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al j sellionem terre arabilis iacentem in territorio de Neutun ex suth parte de Boidale inter terras eiusdem conventus et buttat versus est super Ensdikes et versus west super viam que tendit versus Ludam tenendam et habendam libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum excambium pro tribus sellionibus in eodem territorio quarum due iacent ad Fenbigate inter terram meam et terram Eudonis filii mei et tertia iacet inter vias de Hauwordeby similiter inter terram meam et terram Eudonis filii mei Ego vero Robertus et heredes mei predictam sellionem cum pertinentiis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Et predictus conventus mihi et heredibus meis predictas tres selliones warantizabit In cuius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cirographi et sigillis nostris hinc inde corroborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter