utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621194

Charter
Charter Number: 05621194
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat nobis duos selliones terre in territorio de Neut in excambium pro quatuor sellionibus terre in eodem territorio [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus homo persone de Neutun salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis in territorio de Neutun iacentes ad Linfurlanges inter terram predicti conventus et terram Blanchardi et buttant super viam de Binbroc in perpetuum excambium pro quatuor sellionibus iacentibus in eodem territorio in hiis locis quorum duo selliones iacent ad viam de Swyneop inter terram meam et terram Walteri comitis et buttant super foreriam Rogeri filii fabri Et unus sellio iacet ad viam de Swyneop ex parte del north inter terram meam et terram Ricardi Alamare et buttat super culturam meam Et unus sellio iacet super easdem furlanges inter terram meam et terram Gileberti fabri et buttant super Daulandes Ego autem Robertus et heredes mei predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum et predictus conventus mihi et heredibus meis predictos quatuor [selliones] similiter inperpetuam [elemosinam] warantizabit inperpetuum excambium sicut predictum est Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cyrographi in perpetuam memoriam Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter