utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621195

Charter
Charter Number: 05621195
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eudo filius Roberti hominis persone dat nobis quatuor selliones terre in territorio de Neut in excambium pro tribus sellionibus terre in eodem territorio [S]ciant presentes et futuri quod ego [Eudo] filius Roberti hominis persone de Neutun concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al quatuor selliones terre arabilis in territorio de Neut iacentes in campo occidentali super Floyberyfurlanges Duo scilicet iacent inter culturas predicti conventus quorum capita versus orientem buttant super terram Oseberti filii Beringerii et versus occidentem super terram Eudonis filii Radulfi Et duo alii similiter iacent inter culturas eiusdem conventus quorum capita versus orientem buttant super terram Oseberti filii Beringerii et versus occidentem super Frebyland tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum excambium pro tribus sellionibus terre arabilis iacentibus in eodem campo occidentali predicte ville quorum unus iacet inter terram meam et terram de Swyneop et buttat versus orientem super terram conventus de Al Et unus iacet similiter inter meam et terram Symonis filii Helewise et buttat versus occidentem super terram Galfridi filii Radulfi et versus orientem super les sikes Et unus iacet inter terram Ade North et terram Iuliane North et buttat versus orientem super foreriam Radulfi filii Hugonis et versus occidentem super terram Thome de Hayntona Et ego Eudo et heredes mei predictos quatuor selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Et predictus conventus predictos tres selliones cum omnibus pertinentiis suis mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabit In huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cirographi et sigillis nostris ex utraque parte roborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter