utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621196

Charter 05621196
Charter Number: 05621196
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus de Beseby dat nobis sex selliones terre in territorio de Neut in excambium pro tribus sellionibus terre in territorio de Beseby [S]ciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Beseby concessi et dedi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al sex selliones terre arabilis in territorio de Neutun simul iacentes super Flothberthfurlanges inter terram eiusdem conventus et terram Eudonis filii Roberti buttantes versus est super terras predicti conventus et Oseberti filii Beringerii et Eudonis filii Roberti et versus west super terras Ricardi filii Angeri et Roberti Lewesci et super terram quam Adam quondam tenuit tenendas et habendas libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum excambium pro tribus sellionibus terre arabilis in territorio de Beseby iacentibus ex west parte de Eusedikes inter terram Hugonis filii Roberti et le Marefure et buttant versus suth super terram Radulfi filii Helye et versus north super campum de Neutun Ego vero Rogerus et heredes mei predictas sex selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Et predictus conventus predictas tres selliones cum omnibus pertinentiis suis mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabit In huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cirographi et sigillis nostris ex utraque parte roborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter