utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621200

Charter
Charter Number: 05621200
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat nobis tres selliones terre in territorio de Neut in excambium quinque sellionum terre in eodem territorio [U]niversitati fidelium innotescat Robertum clericum filium Rogeri de Neutona dedisse concessisse et presenti scripto confirmasse priori et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam ab omnibus servitiis liberam et quietam duas selliones terre arabilis in territorio de Neutona iacentes ex australi parte de Boydale inter terram dicti conventus et terram Roberti servientis persone scilicet quicquid ibi habuit sine aliquo retinemento et unam sellionem ex aquilonali parte de Suineopgate iacentem inter terram dicti conventus et terram Petri de Ructona et abuttat super Thogrambigate in excambiis quinque sellionum quas dicti prior et conventus dederunt eidem Roberto filio Rogeri in dicto territorio de Neutun sibi et heredibus suis libere et quiete tenendas et habendas que iacent in locis subscriptis scilicet una sellio ex transverso semite de Beseby inter terras eiusdem Roberti et alibi una sellio ex transverso eiusdem semite de Beseby inter terram Rogeri de Beseby et terram Willelmi filii Galfridi et una sellio ad spinam de Beseby inter terram eiusdem Roberti et terram Willelmi Cumerby et una sellio abuttat super dictam viam de Beseby et iacet inter terram Rogeri de Beseby et terram predicti Willelmi et una sellio ex aquilonali parte de Suineopegate inter terras eiusdem Roberti Et dictus Robertus filius Rogeri et heredes sui warantizabunt et defendent et de omnibus adquietabunt suas excambias trium sellionum cum suis pertinentiis dictis priori et conventui contra omnes homines inperpetuum Similiter dicti prior et conventus warantizabunt suas excambias dicto Roberto et heredibus suis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter