utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621201

Charter
Charter Number: 05621201
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alanus filius Gileberti de Beseby dat nobis quatuor selliones terre in territorio de Neut [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alanus filius Gileberti de Beseby salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in territorio de Neutun ex occidentali parte ville duos scilicet iacentes iuxta Lingwang propinquiores ex orientali parte qui se extendunt de Binbrokegate versus aquilonem usque ad forarium Radulfi filii Osberti de Neutun et duos selliones in Suineopedale iacentes inter terram predicti conventus de Al et terram predicti Radulfi filii Osberti tenendos et habendos liberos et quietos ab omnibus terrenis servitiis et consuetudinibus et exactionibus Ego vero et heredes mei warantizabimus predictos quatuor selliones predicto conventui et adquietabimus de omnibus servitiis et consuetudinibus et demandis et defendemus contra reges et comites et dominos et omnes homines inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter