utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621203

Charter
Charter Number: 05621203
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quedam compositio facta inter nos et Alanum filium Gileberti persone de Beseby [H]oc cirographum testatur quod prior et conventus de Al concesserunt et quietum clamaverunt Alano filio Gilberti persone de Beseby et heredibus suis quantum ad nos pertinuit in una foreria de novo frussata iacentem inter le Broch de Suineop et pasturam que vocatur brueria de Neutun continentem in se latitudinem duarum percarum et extendente[m] se in longum quantum predictum Broth de Suineop extenditur in latum contra predictam brueriam ad habendam et tenendam nomine divise et defensionis inter predictum Broth et predictam brueriam ad colendum et seminandum si voluerit sed cum segetes messe fuerint vel amote communicabunt predictus prior et conventus in eadem foreria cum ovibus et animalibus suis sicut alibi in campo Predictus autem Alanus dedit licentiam et concessit pro se et pro heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam predictis priori et conventui ut transeant cum bobis et ovibus et animalibus et cum carris et quadrigis suis cum opus habuerint usque per terras suas non seminatas et per prata non posita in defensione absque omni inpedimento sui vel suorum Et si contigit quod boves vel oves vel animalia vel carri vel quadrige predictorum prioris et conventus dampnum fecerint in terris suis seminatis vel in pratis dabunt vadimonium secundum leges terre et dampnum emendabitur secundum visum virorum legalium Preterea predictus Alanus concessit pro se et pro heredibus suis et presenti scripto confirmavit quod nunquam fiet per eum vel per aliquem ex suis aliqua nova frussura in predicta brueria de Neutun videlicet inter terram Roberti hominis persone et culturam que vocatur Walterwang et inter predictam foreriam suam et viam Lude sed si aliquis de Neut vel aliunde aliquam novam frussuram ibidem facere voluerit idem Alanus illis omnino resistet et voluntatem suam ne fiat pro posse suo penitus inpediet Si vero aliqua brevia de regali curia de amensuratione pasture de Neutona contra predictos priorem et conventum impetrata fuerint predictus Alanus sumptibus eorundem prioris et conventus cum eis eundo et redeundo contra adversarios suos fideliter stabit et impetrata et impetranda de predicta pastura eis notitura pro posse suo penitus adnichilabit salvo sibi et heredibus suis et hominibus suis de Neut iure pasture pertinentis ad terras suas quas habent in Neutun Ut igitur hec omnia predicta firmiter teneantur et warantizentur inposterum utraque pars presens scriptum hinc inde sigillo suo munivit in testimonium Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter