utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621204

Charter
Charter Number: 05621204
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Alamare de Neutun dat nobis quatuor selliones terre arabilis in territorio de Neutun in excambium pro aliis quatuor in eodem territorio [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus Alamare de Neutona salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al quatuor selliones terre arabilis iacentes in territorio de Neut quorum unus sellio iacet ad Stroume inter terram predicti conventus et terram Alani de Beseby et duo selliones iacent in Langhousslede inter terram predicti conventus et terram Roberti hominis persone et unus sellio iacet in eisdem furlanges inter terras Symonis filii Eudonis inperpetuum excambium scilicet pro quatuor sellionibus iacentibus in hiis locis in eodem territorio quorum unus iacet ad viam de Suineope inter foreriam Rogeri fabri et terram Galfridi ad aulam et abuttat super viam de Suineope et unus sellio iacet ad predictam viam de Suineope inter terram meam et terram Roberti filii Ede et unus sellio iacet ad Binbrocgate inter terram Eudonis filii Elveredi et terram Alani de Beseby et abuttat super viam de Binbrock et unus sellio iacet super Langfurlanges inter terram Eudonis filii Elveredi et terram Symonis filii Eudonis et abuttat super terram ecclesie Ego autem Ricardus et heredes mei predictos quatuor selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Predictus vero conventus mihi et heredibus meis predictos quatuor selliones similiter inperpetuam elemosinam warantizabit inperpetuum excambium sicut predictum est Et in huius rei robur et testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cyrographi inperpetuam memoriam Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter