utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621205

Charter 05621205
Charter Number: 05621205
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Helewise dat nobis quinque selliones terre arabilis in territorio de Neutona in excambium pro tribus sellionibus in eodem territorio [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus filius Helewise de Neutun salutem Noveritis me dedisse et concessisse et hac presenti carta me confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al quinque selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis iacentes in territorio de Neutun quorum tres selliones iacent in Langhoussede inter terram Ricardi Alamare et terram Galfridi ad aulam et buttant super foreriam Radulfi Alamare Et unus sellio iacet ad Stroume inter terram Willelmi filii Galfridi et terram Alani de Beseby et buttat super foreriam Gileberti fabri Et unus sellio iacet super Slatherclive inter terram predicti conventus et terram Herberti et buttat super foreriam Roberti le Vescy inperpetuum excambium scilicet pro tribus sellionibus iacentibus in hiis locis in eodem territorio quorum unus iacet super Slatherclive inter terram Ricardi coopertoris et terram Willelmi North et buttat super foreriam Osberti Et unus sellio iacet transviam de Gunerby inter terram Stephani et terram Rogeri filii fabri et buttat super foreriam Willelmi de Belesby Et unus sellio iacet super Caldeclive inter terram Ricardi coopertoris et terram Ricardi filii Helewise et buttat super foreriam Willelmi de Belesby Ego autem Ricardus et heredes mei predictos quinque selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Et predictus [conventus] mihi et heredibus meis predictos tres selliones similiter in perpetuam elemosinam warantizabit inperpetuum excambium sicut predictum est Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cirographi inperpetuam memoriam Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter