utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621206

Charter
Charter Number: 05621206
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1242 - 1265
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eudo filius Ricardi Alderman dat tres selliones terre arabilis in territorio de Neut in excambium pro quatuor sellionibus in eodem territorio [H]oc cyrographum testatur quod Eudo filius Ricardi Alderman de Neutona dedit priori et conventui de Al tres selliones terre in territorio eiusdem ville apud Ringhou iacentes inter terras dicti conventus ex utraque parte et buttant versus aquilonem super terram dicti conventus et versus austrum super foreriam Eudonis North pro quatuor sellionibus in territorio de Neut super Lingerdale inter terram domini Roberti de Welles ex parte orientali et terram Gilberti de Vesci ex parte occidentali et buttant versus aquilonem super foreriam Wygoti de Fenneby et versus austrum super foreriam Eudonis North tenendas et habendas dictis priori et conventui de dicto Eudone et heredibus suis inperpetuum excambium et in puram et perpetuam elemosinam libere pacifice et quiete ab omni seculari servitio et exactione pro predicto excambio Et dictus Eudo et heredes sui dictis priori et conventui warantizabunt defendent et de omnibus contra omnes homines dictas tres selliones adquietabunt inperpetuum In cuius rei testimonium dictus Eudo presens scriptum sigillo suo corroboravit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter