utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621207

Charter
Charter Number: 05621207
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Margeria de Neutun et Robertus filius suus dant nobis quatuor percatas terre et unam acram et j sellionem terre et totam communem pasturam suam in campis de Neut [S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Margeria de Neut et Robertus filius meus et heres dedimus et hac carta confirmavimus Deo et beate virgini Marie et conventui de Al quatuor perticatas terre arabilis in territorio de Neut ad Landemarehou propinquiores terre quam idem conventus habet ibi et unam acram terre arabilis propinquiorem de Ortich in brueria et unam sellionem ex aquilonari parte vie de Binnebrock iuxta terram eiusdem conventus quam habet in Neudaile Et concessimus prefato conventui totam communem pasturam nostram in campis de Neut salva pastura propriis ovibus nostris et hominum nostrorum Et hoc sciendum quod si voluerimus alienas ovas in pastura nostra assumere non poterimus nisi prefatus conventus suas oves nobis locare voluerit et remisimus omnes querelas et calumpnias quas hactenus habuimus erga eundem conventum Concessimus etiam quod si nos vel homines nostri terram aliquam ad firmam vel ad mercedem dimiserimus illis preceteris dimittetur Pacem quoque et fidelitatem eis sicut fratribus nostris et sororibus nostris in omnibus servabimus warantizando hec omnia eis inperpetuum quamdiu vixerimus et heredes nostri post nos pro Dei amore et animarum nostrarum salute Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter