utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621211

Charter
Charter Number: 05621211
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus filius Wigoti de Beseby dat nobis octo acras terre in territorio de Beseby [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Rogerus filius Wygoti de Beseby salutem Noveritis me pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Deo et beate Marie et conventui de Al octo acras terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis iacentes in territorio de Beseby in hiis locis videlicet septem selliones iacent in cultura que vocatur Buschauwang ad spinam de Beseby inter terram Radulfi filii Helye et predictam spinam et buttant versus aquilonem super terram predicti conventus Et una sellio iacet ex occidentali parte de Ensedich inter terram predicti conventus et terram quam Hugo filius Roberti de Beseby aliquando tenuit et buttat versus austrum super Langlandes Et due selliones iacent in Lingdale inter terras predicti conventus et buttant versus orientem super foreriam eiusdem conventus Et due selliones iacent ex occidentali parte de Alstangate inter Lemarefure et terram Radulfi filii Helye et buttant versus occidentem super Lingdale et versus orientem super Alstangate Et ego Rogerus et heredes mei predictas terras cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus sequelis calumpniis et demandis et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter