utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621212

Charter
Charter Number: 05621212
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat nobis tres selliones terre in territorio de Beseby in excambium pro quodam sellione terre in eodem territorio [S]ciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Wygoti de Beseby dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis in territorio de Beseby cum tota longitudine sua et latitudine iacentes in Brert inter terram predicti conventus ex parte boriali et terram Radulfi filii Elye ex parte australi tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis inperpetuum excambium pro quodam sellione terre arabilis in eodem territorio de Beseby iacente in Aslacwang inter terram Radulfi filii Elye ex parte orientali et Lemerefure ex occidentali Et ego Rogerus et heredes mei predictos tres selliones predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis warantizabimus et defendemus de omnibus sectis et servitiis quocumque modo accidere poterunt et contra omnes homines inperpetuum adquietabimus Et prefatus conventus predictum sellionem mihi et heredibus meis in elemosinam similiter warantizabit In huius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto partes sigilla sua hinc inde apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter