utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621213

Charter
Charter Number: 05621213
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus filius Elye de Beseby dat nobis decem acras terre in campis del su de Beseby et communem pasturam centum ovibus in su campo de Beseby et preterea dat nobis viam ad quadrigas et bigas nostras per totum campum de Beseby ubique poterit warantizare ista carta duplicatur littera et sigillo [C]unctis Cristi fidelibus Radulfus filius Elys de Beseby salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al decem acras terre arabilis cum pertinentiis in campis de su de Beseby scilicet totam terram quam habui ad Tuahoes inter terras predicti conventus et abuttat super terram eiusdem conventus in capite del north et totam terram quam habui ad Alstanegate que abuttat super forariam prefati conventus in oriente et totam terram quam habui del su de terra Wygoti in eisdem furlanges et abuttat super predictam forariam et quinque percatas et duos sulcos in occidentali parte de duabus sellionibus meis que iacent del west del Enskedic et abuttant super campum de Neut Preterea dedi eis in puram et perpetuam elemosinam communem pasturam centum ovibus in su campo de Beseby a foraria Brictive usque ad campum de Binnebrock et in nort campo de Beseby a campo de Neut usque ad capud occidentale de Yedericdale Preterea dedi eis et concessi in perpetuam elemosinam viam ad quadrigas et bigas suas per totum campum de Beseby ubicumque iuste et rationabiliter potero warantizare Et ego prefatus Radulfus et heredes mei warantizabimus predicto conventui de Al prenominatam terram et pasturam et viam cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis et libertatibus et liberis introitibus et exitibus et defendemus eam erga omnes homines de omnibus consuetudinibus et exactionibus et servitiis que sunt vel contingere possunt inperpetuum sicut specialem elemosinam nostram Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter