utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621215

Charter Number: 05621215
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1147 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus clericus dat nobis totam terram suam que iacet ultra ripam de Grimesby [S]ciant presentes et futuri quod ego Walterus de Grimesby clericus concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al totam terram meam iacentem ultra ripam de Grimesby inter terram que fuit quondam Rogeri Stirthup et terram abbatis de Kyrkestal in Ayrisdale cum tota longitudine et latitudine sua tenendam et habendam in liberam et perpetuam elemosinam libere quiete integre et pacifice et honorifice reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis duodecim denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seculari servitio exactione et demanda Et ego predictus Walterus clericus et heredes mei totam predictam terram cum tota longitudine sua et latitudine sicut predictum est predictis Deo et conventui de Al warantizabimus et defendemus in perpetuum Et ut hec mea donatio et concessio rata et stabilis inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter