utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621216

Charter
Charter Number: 05621216
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos prior et conventus dimisimus et confirmavimus Philippo de Cokerintona et Matilde uxori eius toftum nostrum in Grimesby quem Iohannes cantator de nobis tenuit [C]unctis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit T prior et conventus de Al salutem in domino Noveritis universi nos assensu totius capituli nostri concessisse et hac carta nostra confirmasse Philippo de Cokerint et Matilde uxori eius filie Briani de Ierdburc de qua tenementum movet et heredibus suis qui de eorum corporibus egredientur toftum nostrum in Grimesby quem Iohannes cantator de nobis tenuit illum scilicet toftum quem Emma Tobyas nobis dedit in elemosinam reddendo inde nobis singulis annis duodecim solidos nomine firme ad duos terminos scilicet sex solidos ad Pascha et sex solidos ad festum sancti Michaelis pro omni servitio excepto forinseco servitio quantum ad predictum toftum pertinet quod ipsi semper cum communa eiusdem ville adquietabunt Ipsi vero omnes res suas et catalla in predicto tofto trahent et reponent et prenominatum toftum pro viribus suis edificabunt ut honorificentius possit inhabitari et nos cum necesse habuimus possimus ibidem honestius hospitari Et cum obierint cum rationabili tertia parte catallorum suorum ad nos revertentur et in domo nostra in habitum fratris aut sororis prout sexus exigerit sepelientur Nec licebit eis predictum toftum alicuby vendere vel invadiare seu ad firmam ponere aut a nobis aliquatenus alienare sine assensu et voluntate nostra Ipsi etiam tactis sancrosanctis evangeliis nobis de predicto tenemento et de firma predicta fideles existent et devoti inperpetuum Et si forte quod absit alicuius malignitate vel tergiversatione vel inposterum paupertate seu temeritate aliqua aut casu aliquo illis accidente toftum predictum reliquerint ut predictam firmam ad statutos terminos non persolverint licebit nobis libere ad prefatum nostrum toftum cum eiusdem pertinentiis recurrere et absque alicuius contradictione profectum domus ad voluntatem nostram inde alibi perficere In huius rei testimonium et securitatem sigillum capituli nostri huic scripto nostro apposuimus Teste Deo et capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter