utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621217

Charter
Charter Number: 05621217
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Symon filius Symonis dat nobis tres percatas prati in latitudine in pratis de Stalingburc et tres alias percatas in eodem prato [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Symon filius Symonis de Stalingburc salutem Noverit universitas vestra me consensu Beatricis sponse mee dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam tres perticatas prati in latitudine in prato de Stalingburc quod vocatur Fileker extendentes se in longitudine quantum Fileker se extendit iacentes inter pratum Radulfi de Gousel ex una parte et pratum Roberti de Charnel ex altera Et alias tres perticatas prati in latitudine in eodem prato de Fileker extendentes se in longitudine quantum Fileker se extendit iacentes inter pratum Normani Dercy ex una parte et pratum Roberti de Charnel ex altera cum libero introitu et exitu et cum omnibus pertinentiis suis Et ego Symon et heredes mei warantizabimus et defendemus predictas sex perticatas prati cum libero introitu et exitu et cum omnibus suis pertinentiis contra regem et dominos feodi et contra omnes homines et de omnibus servitiis consuetudinibus exactionibus et sectis quocumque modo accidere poterunt adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium ego Symon et Beatrix sponsa mea presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter