utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621219

Charter
Charter Number: 05621219
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus de Thurs dat nobis illud toftum quod fuit Rogeri filii Thori in villa de Kaburn et pasturam trecentis ovibus et sex animalibus [S]ciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Thurs de Kaburna assensu sponse mee Amable et Gileberti heredis mei et aliorum heredum meorum dedimus et hac presenti carta confirmavimus sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laicis unum toftum quod fuit Rogeri filii Thori in villa de Kaburna et pasturam trecentis ovibus et sex animalibus et decem porcis in territorio de Kaburn et concessimus eis liberum exitum et introitum et communem pasturam in campis eiusdem ville in puram et perpetuam elemosinam pro salute animarum nostrarum Et nos et heredes nostri warantizabimus eis hanc donationem nostram erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter