utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621220

Charter Number: 05621220
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1186 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus de Thurs dat nobis duos toftos in Kaburna et duas bovatas terre arabilis in territorio eiusdem ville et pasturam quadringentis ovibus et decem animalibus et x porcis et pasturam centum agnis in campis seminatis [U]niversis Cristi fidelibus Gilbertus de Thurs salutem Noverit universitas vestra me consilio et assensu uxoris mee Ulie et filii mei et heredis Galfridi et aliorum parentum meorum et amicorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate virgini Marie et conventui de Al pro salute anime mee et omnium parentum meorum et amicorum duos toftos in Kaburna et duas bovatas terre arabilis in territorio eiusdem ville unum videlicet toftum quem habuit Rogerus filius Thori et alium toftum quem habuit Galfridus post Thomam fratrem eius totum et integrum ex aquilonali parte publice strate Et sciendum est quod non sunt ex dote uxoris mee Ulie sed ex proprio demenio meo prescripte bovate que bovate continent quadraginta acras viginti ex una parte ville et viginti ex alia parte in hiis locis nominandis ex australi parte ville unam culturam novem perticarum in latitudine et Swaluegathe usque ad campum de Rothewel in longitudine et aliam culturam similiter novem perticarum in latitudine a Michelbergh usque ad campum de Cukewald in longitudine et unam culturam sexdecim perticarum totam ex orientali parte de Holegathe usque ad Evedland Ex aquilonali vero parte ville dedi eidem conventui unam culturam sexdecim acrarum in latitudine et a curia Willelmi filii Syuerd usque ad Orredale in longitudine et quatuor acras in cultura de Spelhaudaile apud orientem Dedi etiam et confirmavi sepeprescripto conventui pasturam quadringentas ovibus in territorio prefato de Kaburna et decem animalibus et decem porcis et pasturam centum agnis annuatim in campis seminatis per quindecim dies continuos post quam separati fuerint a matribus communiter cum aliis agnis de villa cum libero introitu et exitu ex utraque parte ville ad communem pasturam excepta propria pastura mea inter Rossedale et Suthdale usque ad publicam stratam Ego vero Gilbertus de Thurs et heredes mei post me warantizabimus et adquietabimus hanc prescriptam donationem et confirmationem conventui de Al inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram erga regem et dominos et omnes homines Et hoc fideliter et firmiter promisi in presentia viri venerabilis H domini Lincoln Teste eodem episcopo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter