utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621221

Charter Number: 05621221
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus dat nobis duas bovatas terre in territorio de Kaburn cum uno tofto et pasturam centum ovibus [C]unctis Cristi fidelibus Gilbertus de Thurs salutem Noverit universitas vestra me consilio et assensu uxoris mee Ulie et filii mei et heredis Galfridi dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate virgini Marie et conventui de Al pro salute anime mee et omnium parentum meorum in puram et perpetuam elemosinam duas bovatas terre arabilis in territorio de Kaburn ex una parte ville et totidem ex altera parte eiusdem ville cum tofto quod fuit Osberti pelliparii in Caburn ad idem feudum cum ipsis bovatis pertinente scilicet ex australi parte memorate ville ad orientem iuxta Thedic quatuor percatas in latitudine et totum in longitudine que iacent inter terras Roberti hominis Templariorum et Osberti filii Legerde et ab inde modicum versus occidentem sex percatas in latitudine et totum in longitudine inter terras Osberti filii Symonis et Radulfi filii Ricardi sex vero percatas in latitudine et totum in longitudine contra toftum Willelmi de Alesby item super Suthlanges septem percatas in latitudine et totum in longitudine inter terras Hugonis le Norreis et Osberti filii Legarde ex boriali vero parte ville apud Wandailes tres percatas in latitudine et totum in longitudine iuxta terram Willelmi de Karletun et ex inde versus occidentem tres percatas in latitudine et totum in longitudine item iuxta terram Willelmi de Karletun iuxta curiam Henrici clerici percatam unam et dimidiam in latitudine et totum in longitudine propinquiores eidem curie ad orientem contra curiam Willelmi de Karletun ad aquilonem quatuor percatas in latitudine et totum in longitudine item Hevedland quoddam quod est propinquius de Pollerethornes ad orientem scilicet duas percatas in latitudine et totum in longitudine Preterea dedi et confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam pasturam centum ovibus in territorio de Kaburna preter aliam pasturam ovium quam habent de me cum libero introitu et exitu ex utraque parte ville ad communem pasturam excepta propria pastura mea inter Rossedale et Suthdale usque ad publicam stratam Predictum autem toftum et predictam pasturam centum ovium et predictas duas bovatas terre dedi et confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni servitio et exactione seculari Et ego et heredes mei post me warantizabimus hec omnia prenominato conventui et adquietabimus erga regem et dominos et omnes homines Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter