utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621222

Charter 05621222
Charter Number: 05621222
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus confirmat nobis duos toftos et redditum trium solidorum et duas bovatas terre et dimidiam et xx acras terre in duabus culturis in villa et in territorio de Kaburna [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Gilebertus de Thurs salutem Noveritis universi me intuitu Dei et pro salute anime mee et Ulie uxoris mee et omnium antecessorum et heredum meorum et omnium successorum meorum concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duos toftos in Kaburna quos Radulfus iunior prepositus quondam tenuit et redditum trium solidorum per annum in eadem villa de una dimidia bovata terre quam Symon filius Henrici tenet et duas bovatas terre et dimidiam in territorio predicte ville quas Robertus filius Thome aliquando tenuit et viginti acras terre in duabus culturis in territorio eiusdem ville scilicet culturam illam que vocatur Wandailes ab aquilonali parte eiusdem ville et aliam culturam ab australi parte eiusdem ville que extendit de foreria de Cukewald usque ad Mukelburueste cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisyamentis infra villam ipsam et extra que omnia predicta Galfridus de Thurs filius meus eidem conventui dedit in elemosinam et cartis suis confirmavit habenda et tenenda libere quiete integre et pacifice per omnia cum suis omnibus pertinentiis sicut carte predicti Galfridi filii mei quas inde habent testantur Et ego predictus Gilbertus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus duos predictos toftos et predictum redditum trium solidorum per annum et predictas duas [bovatas] terre et dimidiam et prenominatas xx acras terre cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter