utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621224

Charter Number: 05621224
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus et sponsa sua Ulia et Galfridus filius suus et heredes [confirmant] nobis unum thoftum in Kaburn et pasturam ad trecentas oves et ad sex animalia et x porcos [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Gilbertus de Thurs filius Galfridi de Thurs de Kaburn et sponsa sua Ulia et Galfridus filius et heredes sui salutem Sciatis nos dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laycis unum toftum in Kaburn quod fuit Rogeri filii Thori et pasturam ad trecentas oves et ad sex animalia et decem porcos cum libero introitu et exitu ex utraque parte predicte ville ad communem pasturam excepta libera pastura nostra inter Rossedale et Sudale usque ad publicam stratam in puram et perpetuam elemosinam pro salute nostra et omnium antecessorum nostrorum Nos vero warantizabimus et adquietabimus hanc predictam elemosinam erga regem et dominos et omnes inperpetuum fide nostra interposita et sigillo nostro attestante Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter