utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621225

Charter 05621225
Charter Number: 05621225
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus dat nobis pasturam trecentis ovibus in campis de Kaburna [N]otum sit Cristi fidelibus presentibus et futuris quod ego Gilbertus de Turs de Kaburn dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pasturam trecentis ovibus in campis de Caburna ex utraque parte predicte ville videlicet in illa pastura que vocatur Lauerdraik scilicet ex parte del su de Kaburna de Sudale usque ad viam de Caster et sicut pastura predicte ville durat ex illa parte et ex parte aquilonali eiusdem ville de Rossedaile usque ad viam de Caster et omnino sicut pastura predicte ville durat in illa parte Hanc vero pasturam dedi eis pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum Et ego Gilbertus prefatus et heredes mei warantizabimus prenominatam pasturam cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui de Al sicut puram et specialem elemosinam nostram et defendemus eam de omnibus servitiis erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter