utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621226

Charter Number: 05621226
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Rom confirmat nobis totam illam donationem quam Gilbertus de Thurs fecit nobis [O]mnibus filiis sancte matris ecclesie Willelmus de Rom salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et sancte Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et Philippe sponse mee et pro animabus antecessorum et heredum meorum et pro prece et petitione Lamberti de Scoteni et uxoris sue totam illam donationem quam Gilebertus de Thurs fecit predicte domui de Al scilicet duos toftos in Kaburna et duas bovatas terre arabilis in territorio eiusdem ville unum videlicet toftum quem habuit Rogerus filius Thori et alium toftum quem habuit Galfridus post Thomam fratrem eius totum et integrum ex aquilonali parte publice strate Et sciendum quod non sunt ex dote uxoris predicti Gilberti sed ex proprio demenio ipsius prescripte bovate que bovate continent xl acras viginti ex una parte ville et viginti ex alia parte in hiis locis nominandis ex australi parte ville unam culturam ix perticarum in latitudine et a Swaluegate usque ad campum de Rouwell in longitudine et aliam culturam similiter ix perticarum in latitudine et a Mikelbergh usque ad campum de Cukewald in longitudine et unam culturam sexdecim perticarum totam ex orientali parte de Holegate usque Hevedland Ex aquilonari vero parte ville unam culturam sexdecim acrarum in latitudine a curia Willelmi filii Syuerd usque ad Orredale in longitudine et quatuor acras in cultura de Spelhaudaile apud orientem et pasturam quadringentis ovibus in territorio prefato de Kaburn et x animalibus et decem porcis et pasturam centum agnis annuatim in campis seminatis per quindecim dies continuos postquam separati fuerint a matribus communiter cum aliis agnis de villa cum libero introitu et exitu ex utraque parte ville ad communem pasturam excepta propria pastura ipsius Gileberti inter Rossedale et Suddale usque ad publicam stratam Hec omnia concessi et confirmavi predicte domui de Al in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta a me et heredibus meis et soluta ab omni terreno servitio et seculari exactione inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter