utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621227

Charter
Charter Number: 05621227
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus comes Cestrie confirmat nobis terras et pasturas quas Gilbertus de Thurs nobis dedit in territorio de Kaburn [O]mnibus Cristi fidelibus tam futuris quam presentibus Ranulphus comes Cestrie salutem Notum sit vobis me divini amoris intuitu et pro salute animarum antecessorum meorum et anime mee et heredum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al terras et pasturas quas Gilbertus de Thurs eis dedit in territorio de Kaburn quod est de feodo meo scilicet quatuor bovatas terre arabilis continentes octoginta acras terre arabilis scilicet quadraginta acras ex una parte ville et quadraginta acras ex alia parte ville in eisdem locis assignatas sicut continetur in cartis predicti Gileberti de Thurs quas inde habent et tres toftos videlicet unum toftum quem habuit Rogerus filius Thori et alium toftum quem habuit Galfridus post Thomam fratrem eius totum et integrum ex aquilonali parte publice strate et tertium toftum quem habuit Osbertus pelliparius et pasturam quingentis ovibus et decem animalibus et decem porcis et pasturam centum agnis annuatim in campis de Kaburn seminatis per quindecim dies continuos post quam separati fuerint a matribus cum libero introitu et exitu ex utraque parte ville ad communem pasturam Hec omnia predicta concessi et hac carta mea confirmavi Deo et predicto conventui habenda et tenenda in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis que in cartis predicti Gilberti quas habent de eo continentur Et predictus Gilbertus et heredes sui mihi et heredibus meis servitia pro predictis terris facient de aliis terris suis quas de me tenet idem Gilbertus et heredes sui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter