utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621228

Charter Number: 05621228
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus de Thurs filius Gilberti confirmat nobis omnes toftos et terras et pasturas in villa et in territorio de Kaburn quas Gilbertus pater suus nobis dedit [U]niversis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Galfridus de Thurs filius Gilberti de Thurs salutem Noveritis universi me divini pietatis intuitu consilio etiam et assensu uxoris mee Agnetis concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam et puram et perpetuam elemosinam omnes toftos et omnes terras in villa de Kaburn et in eiusdem territorio et omnes pasturas tam ovibus et agnis quam animalibus et porcis cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra habenda et tenenda ita libere et quiete et pacifice per omnia sicut carte quas inde habent de predicto Gilberto patre meo eis testantur Hanc autem concessionem et confirmationem feci predicto conventui pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et omnium antecessorum et heredum meorum ut nobis eternaliter proficiat Ego vero Galfridus et heredes mei post me warantizabimus et adquietabimus omnia prenominata in toftis et terris et pasturis cum eorum pertinentiis predicto conventui erga regem et dominos et omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum sicut liberam puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter