utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621229

Charter 05621229
Charter Number: 05621229
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat nobis unum toftum in Kaburna et xx acras terre arabilis in territorio eiusdem ville [S]ciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Thurs intuitu Dei et pro salute anime mee et uxoris mee Agnetis dedi concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio unum toftum in Kaburn cum pertinentiis quod Benedictus quondam tenuit et iacet propinquius ab oriente grangie predicti conventus in eadem villa et viginti acras terre arabilis de dominio meo in territorio de Kaburn in duabus culturis videlicet culturam illam que vocatur Wandailes ab aquilonali parte eiusdem ville et extendit ab Acredic usque ad Littlehoulinges et aliam culturam ab australi parte eiusdem ville que extendit de foreria de Cukewald usque ad Mukelburnesti libere quiete et integre cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra Et ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictum toftum et predictas viginti acras terre cum pertinentiis predicto conventui versus et contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter