utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621230

Charter
Charter Number: 05621230
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat nobis cum corpore suo omnes toftos et redditus trium solidorum et omnes terras que adeptus est in villa et in territorio de Kaburn de Roberto filio Thome [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Galfridus de Thurs filius Gileberti de Thurs salutem in domino Noveritis universi me dedisse cum corpore meo et cum corpore Agnetis uxoris mee et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam omnes toftos et redditum trium solidorum et omnes terras cum omnibus pertinentiis suis quas adeptus sum in villa de Kaburn et in eiusdem territorio de proprio questu meo de Roberto filio Thome scilicet toftum in quo mansi qui continet duos toftos quos Radulfus iunior prepositus quondam tenuit et duas bovatas terre arabilis et dimidiam bovatam terre et redditum trium solidorum in eadem villa de una dimidia bovata terre quam Symon filius Henrici tenet Et ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictas duas bovatas et dimidiam et redditum trium solidorum et toftos cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter