utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621233

Charter
Charter Number: 05621233
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1234 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas de Thurs filius Gileberti de Thurs dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Kaburn [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Thomas de Thurs filius Gileberty de Thurs salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis in territorio de Kaburna continentem unam acram terre et dimidiam illum scilicet qui iacet ex meridionali parte dicte ville de Caburna inter terras predicti conventus ex utraque parte et extendit in longitudine a Mikelberghstygth usque ad forarium de Cukewald Dedi etiam alium sellionem terre arabilis in eodem territorio ex aquilonali parte dicte ville de Caburn continentem unam acram terre et dimidiam qui vero inter terras predicti conventus ex utraque parte et extendit in longitudine ab Ackerdic usque ad Litelhaulinges Et ego predictus Thomas de Thurs et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus predictos duos selliones terre cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter