utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621234

Charter
Charter Number: 05621234
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1206 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Thome de Caburna dat Galfrido de Thurs duas bovatas terre et dimidiam et redditum trium solidorum [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Thome de Caburn dedi et concessi et de me et de heredibus meis inperpetuum penitus quietas clamavi et hac presenti carta mea confirmavi Galfrido de Thurs filio Gileberti de Thurs duas bovatas terre et dimidiam in Caburna de feodo Normani de Arcy cum omnibus pertinentiis et aisiamentis suis infra villam et extra quas scilicet duas bovatas terre ego quandoque tenui de predicto Gilberto de Thurs patre ipsius Galfridi et redditum trium solidorum quem Henricus clericus mihi solet annuatim reddere pro uno tofto et dimidiam bovatam terre in Caburna de feodo prefati Normani de Arcy Hanc vero donationem et perpetuam quietam clamationem tam pro me quam pro heredibus meis prenominato Galfrido de Thurs feci pro quinque marcis quas idem Galfridus dedit mihi Et quod neque ego neque aliquis heredum meorum aliquid iuris vel clamii in prenominatis terris sive in redditu contra iam dictum Galfridum vel heredes suos aliquo tempore habere vel vendicare possimus cum sacramento prestito ac fide interposita presentem cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter