utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621237

Charter Number: 05621237
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1234
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Finalis concordia facta in curia domini regis inter Agnetem uxorem Galfridi de Turribus et priorem de Al de tertia parte quatuor bovatarum terre et dimidie in Kaburn [H]ec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc die dominica proxima post festum sancti Luce anno regni regis Henrici filii regis Iohannis decimo viij coram abbate de Barden Willelmo de Ebor Roberto de Ros Radulfo de Norwyc et Normano de Arcy iustitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Agnetem que fuit uxor Galfridi de Turribus petentem et Rogerum priorem de Al tenentem de tertia parte quatuor bovatarum terre et dimidie cum pertinentiis in Kaburne quam tertiam partem predictam Agnes clamabat esse de rationabili dote sua que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Galfridi quondam viri sui in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Agnes remisit et quiete clamavit de se eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Al totum ius et clamium quod habuit in tota predicta tertia parte cum pertinentiis nomine dotis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem prior dedit predicte Agneti duas marcas et dimidiam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter