utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621238

Charter Number: 05621238
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Hakeford dat nobis sex selliones terre arabilis in territorio de Kaburna [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Willelmus de Hakeford de consensu et voluntate domini mei Galfridi de Thurs dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in perpetuam possessionem et puram elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sex acras terre arabilis in territorio de Kaburn cum suis pertinentiis videlicet in australi campo eiusdem ville tres acras in duabus sellionibus que iacent inter terram Gibun de Thurs et terram Symonis de Thurs que selliones se extendunt de Cukewald Hevedland usque Mikelberg Et in aquilonali campo eiusdem ville unam et dimidiam acram in Buldailes scilicet quatuor scortbuttes videlicet inter terram Radulfi aurifabri de Castria et terram Henrici filii Wlmeri et abuttat super publicam stratam de Castria et unam dimidiam acram in una sellione inter terram domini Galfridi de Thurs et terram predicti conventus et se extendit in longum de Orredale usque ad viam de Rieby Hanc autem terram prefatam cum suis pertinentiis ego et heredes mei warantizabimus prefato conventui et defendemus de omnibus terrenis exactionibus versus omnes homines inperpetuum Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter