utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621241

Charter
Charter Number: 05621241
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1203 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo de Nevill concedit nobis et confirmat liberum passagium et transitum cum omnimoda pecunia nostra et cum carris et bigis per forum et terram suam de Glaunford et alibi per omnes terras suas [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Hugo de Nevill filius Ernisii salutem Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laicis in puram et perpetuam elemosinam liberum passagium et transitum cum omnimoda pecunia sua et cum carris et bigis suis et omnibus eorum necessariis per forum et terram meam de Glaunford et per omnes terras meas et tenuras et in omnibus locis ubicumque fuerit potestas mea absque detrimento bladi et feni mei vel meorum hominum Et ut liberam habeant potestatem emendi et vendendi in nundinis et foro meo de Glaunford sine omni impedimento seu vexatione aliqua et sint ibidem omni tempore quieti de theloneo et omni consuetudine et exactione que ratione fori predicti et nundinarum exigi poterunt inperpetuum Hanc autem concessionem et confirmationem predictarum libertatum et dictorum aisiamentorum ego prefatus Hugo et heredes mei warantizabimus prefatis sanctimonialibus et earum in Cristo fratribus clericis et laycis contra omnes homines inperpetuum sicut liberam et specialem et puram elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter