utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621242

Charter
Charter Number: 05621242
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1206 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus filius Willelmi Hurtequarter dat nobis totam terram suam que iacet ante portam fratrum de Al et duas selliones et ij acras et dimidiam terre in territorio de Cunigesby [S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Radulfus filius Willelmi Hurtequarter dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius dari potest viris religiosis totam terram meam in Nort Cuningesby que iacet ante portam fratrum de Al ibidem manentium et tendit adversus brueriam versus aquilonem et terram meam que iacet inter viam de Burtun et terram domini Normani de Arcy versus meridiem que tendit de Sic versus orientem ultra viam de Flikesburc versus aquilonem et duas selliones que iacent propinquiores terre predictorum fratrum de Al que tendunt a via que iacet iuxta croftum Rogeri Pincun ab aquilonali parte usque ad viam de Burtun versus meridiem et dimidiam acram terre apud Quab et terram que iacet ad terminum culture mee propinquioris soli et tendit ad Maregate versus occidentem et iacet inter terram predictorum fratrum ex meridionali parte et terram ecclesie ex aquilonali parte Preterea dedi eis duas acras terre in Cristingge que tendunt de Cristingge ab australi parte usque ad Haltun Sti versus occidentem Hec autem dedi ego Radulfus Hurtequarter consensu et assensu Hybrie matris mee predicto conventui de Al pro salute anime mee et matris mee et pro animabus patris mei et omnium antecessorum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus de omni servitio et seculari exactione et consuetudine que sunt vel esse possunt predictam terram predicto conventui de Al erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter