utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621243

Charter
Charter Number: 05621243
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis quadraginta acras terre arabilis cum communi pastura in territorio de Cuningesby [C]unctis Cristi fidelibus Radulfus Hurtequarter salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute mea et omnium antecessorum meorum et heredum meorum xl acras terre arabilis in territorio de Nort Cunigesby cum communi pastura et omnibus aliis asiamentis quantum pertinet ad tantam terram illius tenementi videlicet decem acras in Cristingge quinque acras in Nortdaile ex parte aquilonali et totam dailam in medio de Cristingge et in Suthdaile de Cristingge ex aquilonali parte ad decem acras proficiendas et totam daylam meam que se extendit super divisam de Normanby et duas acras de daila mea ex parte del nort que se extendit super Flikesburcmare et duas acras de dayla mea que se extendit super Burtungate ex parte del north et totam daylam meam ad Quabethorn Et ex australi parte eiusdem ville totam daylam meam inter Northgate et aquam que dicitur Bec et duas daylas meas ex occidentali parte que se extendunt super silvam et tres acras ad Linland et totam daylam meam ad hostium Lete et unam acram et dimidiam ad Selwant et de dayla mea ad Scalethorn ad predictas xl acras perficiendas Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus totam predictam elemosinam predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter