utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621245

Charter
Charter Number: 05621245
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus Hurtequarter confirmat nobis totam terram et communem pasturam quam frater suus Radulfus nobis dedit in territorio de Cunigesby Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus Hurtequarter frater Radulfi Hurtequarter de Cunigesby concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione totam terram et communem pasturam cum suis pertinentiis que frater meus dedit eidem conventui in puram elemosinam in Nortcunigesby videlicet totam terram illam que iacet ante portam fratrum ibidem manentium et tendit adversus brueriam versus aquilonem et terram illam que iacet inter viam de Bortona et terram Normani de Arcy versus meridiem que tendit de Sike versus orientem ultra viam de Flikesburc versus aquilonem et duas selliones que iacent propinquiores predictorum fratrum terre que tendunt a via que iacet iuxta croftum Rogeri Pincun ab aquilonali parte usque ad viam de Burtona versus meridiem et dimidiam acram terre apud Quab et terram ad Maregate versus occidentem que iacet inter terram predictorum fratrum et terram ecclesie et duas acras terre in Cristinge que tendunt de Cristinge ab australi parte usque ad Haltun Sti versus occidentem et decem acras in Cristinge videlicet quinque acras in Northdaile ex parte aquilonali et totam dailam in medio de Cristinge et in Suthdaile de Cristin ex aquilonali parte ad predictas decem acras perficiendas et totam dailam que se extendit super divisam de Normanby et duas acras de illa dayla que se extendit super Flikesburcmare et duas acras de dayla illa que se extendit super Burtonegate et totam daylam illam ad Quabethorn Et ex australi parte eiusdem ville totam dailam inter Northgate et aquam que dicitur Bec et duas daylas ex occidentali parte que se extendunt super silvam et tres acras ad Linland et totam daylam ad hostium Lece et unam acram et dimidiam ad Selwand de daila ad Scallethorne Hanc vero concessionem et confirmationem ego et heredes mei warantizabimus in perpetuum sicut liberam et specialem elemosinam nostram predicto conventui contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter