utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621246

Charter
Charter Number: 05621246
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1234 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat nobis tres acras prati in prato de North Cuningesby [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Galfridus Hurtequarter de Cunigesby salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al tres acras prati cum pertinentiis iacentes in prato de North Cuningesby in dayla que vocatur Ellevestange inter pratum monachorum de Rupe et pratum Milisand que fuit quondam uxor Radulfi Hurtequarter fratris mei tenendas et habendas libere et quiete pacifice et integre cum libero introitu et exitu ad idem pratum in puram et perpetuam elemosinam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego Galfridus et heredes mei predictum pratum cum pertinentiis prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus demandis et calumpniis erga dominos feodi et omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter