utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621249

Charter
Charter Number: 05621249
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1162 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus Pincun et uxor sua Ysabel et Rogerus filius suus et heres dant nobis duas bovatas terre arabilis in territorio de Cunigesby et duas mansuras et preterea confirmant nobis unam bovatam terre quam dominus suus Thomas nobis dedit [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Radulfus Pincun et uxor mea Ysabel et Rogerus filius noster et heres consilio et assensu domini nostri Thome de Arcy et amicorum et heredum nostrorum dedimus et hac carta nostra confirmavimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Al et conventui sanctimonialium et fratrum ibidem Deo servientium duas bovatas terre arabilis in territorio de Cunigesby in culturis meis propinquiores soli simul iacentes cum omnibus pertinentiis suis in pratis in pascuis in mariscis et in omnibus locis videlicet quartam partem totius tenure mee in Cunigesby et duas mansuras inter mansuram fratrum et mansuram Roberti Cumber iacentes et quandam culturam xij percarum in latitudine que tendit apud aquilonem a curia fratrum usque ad brueriam et tantum pasture quantum pertinet ad tantam tenuram illius ville Concessimus etiam eis et confirmavimus in perpetuam elemosinam unam bovatam terre in omnibus locis propinquiorem duabus bovatis prenominatis parem illis plenarie existentem quam prius domino meo Thome vendidi et ipse eis in elemosinam dedit Ego vero Radulfus et uxor mea et filius meus et heres et heredes nostri warantizabimus et adquietabimus predictis monialibus omnia prenominata ut puram et specialem elemosinam nostram liberam et quietam ab omni terreno servitio et exactione inperpetuum possidenda erga dominos et omnes homines fide nostra interposita in manu Ricardi subdiaconi de Al Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter