utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621251

Charter
Charter Number: 05621251
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1162 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis tres bovatas terre arabilis in territorio de Cuningesby et duas mansuras et quandam culturam [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Radulfus Pinceun et uxor mea Ysabela et Rogerus filius noster et heres consilio et assensu domini nostri Thome de Arcy et amicorum et heredum nostrorum dedimus et hac nostra confirmavimus carta in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Al et conventui sanctimonialium et fratrum ibidem Deo servientium tres bovatas terre arabilis in territorio de Cunigesby in culturis meis propinquiores soli simul iacentes cum omnibus que ad illas pertinent in pratis et pascuis et mariscis et in omnibus locis et duas mansuras inter mansuram fratrum et mansuram Roberti Cumbper iacentes et quandam culturam xij percarum in latitudine que tendit apud aquilonem a curia fratrum usque ad brueriam et tantum pasture quantum pertinet ad tres bovatas terre illius ville Hec omnia ego Radulfus Pinceun et uxor mea et filius meus Rogerus et heres et heredes nostri warantizabimus et adquietabimus predictis monialibus et fratribus omnia prenominata ut puram et perpetuam elemosinam nostram liberam et quietam ab omni terreno servitio et exactione inperpetuum possidenda erga dominos et omnes homines fide nostra interposita in manu Ricardi subdiaconi de Al Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter