utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621254

Charter Number: 05621254
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis unam bovatam terre arabilis in territorio de Cuningesby et duas mansuras et quandam culturam et tantum pasture quantum pertinet ad unam bovatam [C]unctis innotescat Cristi fidelibus quod ego Radulfus Pinceun consensu et assensu uxoris mee Ysabele et omnium heredum meorum concessi et dedi Deo et ecclesie sancte Marie de Al et conventui sanctimonialium et fratrum earum unam bovatam terre arabilis in territorio de Cuningesby cum omnibus que ad illam pertinent in pratis in pascuis in mariscis et in omnibus locis scilicet octavam partem plenarie mee tenure in Cuningesby et duas mansuras que iacent inter mansuram fratrum et mansuram Roberti Compere et quandam culturam xij percarum in latitudine que tendit apud aquilonem a curia fratrum usque ad brueriam et tantum pasture quantum pertinet ad unam bovatam terre illius ville Hec omnia ego Radulfus Pinceun et uxor mea et heredes mei concessimus et dedimus predictis sanctimonialibus in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et consuetudine et seculari servitio inperpetuum possidenda et contra reges et dominos et omnes homines warantizabimus quam gratiam pro gratia a predictis fratribus scilicet sex marcas argenti accepimus Hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter