utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621255

Charter
Charter Number: 05621255
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Pinceun filius Radulfi confirmat nobis terras predictas in territorio de Cunigesby quas habemus ex dono patris sui Radulfi [C]unctis Cristi innotescat fidelibus presentibus et futuris quod ego Rogerus Pincun filius Radulfi Pincun de Cuningesby concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam tres bovatas terre arabilis in territorio de Cunigesby sine aliquo retenemento cum omnibus pertinentiis suis in pratis et pascuis et mariscis et in omnibus locis et duas mansuras in eadem villa et quandam culturam terre xij percarum in latitudine que tendit ad aquilonem a curia fratrum usque ad brueriam et tantum pasture quantum pertinet ad tres bovatas terre illius ville que Radulfus Pincun pater meus predicto conventui dedit in elemosinam puram et perpetuam habenda et possidenda libere quiete et pacifice inperpetuum in omnibus et per omnia sicut carte predicti Radulfi patris mei eidem conventui inde testantur Insuper etiam dedi eis et confirmavi et quietas clamavi de me et de heredibus meis puras et perpetuas duas acras prati et unam perticatam in Pinceundeile que pertinent ad predictas tres bovatas terre quas etiam idem conventus clamavit adversus me et iure obtinuit Has autem prefatas tres bovatas terre cum pertinentiis et duas predictas mansuras et predictam culturam terre et prefatam pasturam et prefatas duas acras prati et perticatam cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra ego prefatus Rogerus Pinceun et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus predicto conventui ab omni terreno servitio et seculari exactione erga regem et dominos et omnes homines et omnes calumpnias inperpetuum fide mea interposita in manu Thome prioris eiusdem domus qui hanc cartam meam presentem propria manu scripsit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter