utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621256

Charter
Charter Number: 05621256
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas de Arcy confirmat nobis unam bovatam terre et duas mansuras et quandam culturam que omnia Radulfus Pinceun nobis dedit in Cunigesby [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Thomas de Arcy salutem Sciatis quod ego pro anima patris mei et matris mee et pro salute anime mee et Aeline uxoris mee concedo inperpetuum et hac carta mea confirmo in puram et perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Al et conventui sanctimonialium et fratrum ibidem Deo servientium unam bovatam terre plenarie cum omnibus pertinentiis suis quam Radulfus Pinceun eis in elemosinam dedit ex octo bovatis terre quas predictus Radulfus tenet de me in territorio de Cunigesby et duas mansuras illas videlicet que iacent iuxta mansuram quam fratres de Al de me tenent ex occidentali parte et unam culturam que in latitudine x perticatas et dimidiam continet et quantum durat in longitudine ex septemtrionali parte a curia fratrum et pasturam ad xl oves et ij boves Hec omnia in perpetuam elemosinam prenominate ecclesie concedo et confirmo libera et quieta ab omni exactione et consuetudine et seculari servitio inperpetuum possidenda Hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter