utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621257

Charter
Charter Number: 05621257
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Event

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit domina Isabella uxor quondam nobilis viri domini Philippi Darcy salutem Noverit universitas vestra quod cum quandam culturam in territorio de Parva Cunigesby que Haltuncroft appellatur fecerimus seminare contra consuetudinem dicte ville ad nocumentum commune pasture prioris et conventus de Alvingham concessimus discretorum consilio eisdem priori et conventui presenti scripto quod liceat eisdem totam vestituram dicte culture cum melius advenerit percipere et quocumque et quandocumque voluerint absque omni contradictione et impedimento nostri seu nostrorum inde libere asportare seu cariare ad maius domus sue commodum prout providerint Et insuper concessimus pro bona voluntate et affectione quam erga dictam domum habemus pro nobis et nostris predictis priori et conventui quod decetero in orta nostra non seminabimus nec seminare procurabimus seu permittemus dictam culturam nec alibi in dicto territorio de Cunigeby contra communem dicte ville consuetudinem sicuti nunc factum est sine assensu et voluntate dictorum prioris et conventus Hec omnia predicta sub omnia fidelitate et certitudine observare promisimus prefatis priori et conventui et tenere firmiter decetero in presentia dominorum Simonis de Veer et Thome et Rogeri Darcy militum magistri R de Fontenaya rectoris ecclesie de Beleby Gilberti de Elkington et aliorum In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apposuimus Dat apud Stalingburg in crastino sancti I Baptiste anno domini mcclx nono tempore Ranulfi prioris de eadem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter