utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621258

Charter
Charter Number: 05621258
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1185 - 1192
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas filius Thome de Arcy dat nobis ij bovatas terre cum tofto et pasturam ad decies centum oves et in brueria ad xx et vij animalia et duas equas et ad sexdecim porcos Confirmat etiam nobis ij bovatas terre in Cuningesby quas habemus ex dono Radulfi Pinceun [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Thomas filius Thome de Arcy salutem Sciatis quod ego Thomas de Arcy consilio et assensu uxoris mee Iohanne et heredum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui sanctimonialium ecclesie de Al et fratrum earum unam bovatam terre de dominico meo in Cunigesby cum tofto et cum omnibus pertinentiis suis in quo habitant et libero introitu et exitu sibi et averiis suis ex aquilonali parte et australi parte de eadem mansione videlicet illam bovatam pro qua redderunt patri meo et mihi quinque solidos per annum quos quietos eis perpetuo clamavi Dedi etiam eis aliam bovatam et confirmavi in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis quam emi de Radulfo Pinceun in eadem villa et pasturam ad decies centum oves per magnum centum in territorio utriusque partis eiusdem ville et maxime in brueria et ad viginti et ad septem animalia et duas equas et ad sexdecim porcos ita quod fetus predictorum animalium porcorumque remanebunt in pastura de Cuningesby absque impedimento mei et meorum hominum usque ad festum sancti Martini Confirmavi etiam eis duas bovatas terre in Cunigesby in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis quas Radulfus Pinceun eis dedit sicut carte eius testantur fideliter autem ego Thomas concessi prefatis monialibus et fratribus de Al quod nullum hominem attraam in territorio et pastura de Cuningesby ad detrimentum animalium et ovium in elemosinam que carta mea eis confirmavi Hec omnia prenominata ego Thomas et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictis monialibus et fratribus sicut specialem elemosinam nostram pro salute nostra et pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum nostrorum erga regem et omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter