utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621259

Charter
Charter Number: 05621259
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Normanus de Arcy confirmat nobis omnes terras et pasturas et toftos que habemus de feodo suo in territorio de Cunigesby [C]unctis Cristi fidelibus Normanus de Arcy filius Thome de Arcy salutem Noveritis me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum canonicis et laycis in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre in Cunigesby cum tofto in quo habitant et aliis omnibus pertinentiis suis et libero introitu et exitu sibi et averiis suis ex aquilonali et australi parte sue mansionis illam scilicet bovatam terre pro qua patri meo aliquando reddiderunt quinque solidos annuatim sed preterea eandem bovatam in puram illis elemosinam confirmavi et aliam bovatam terre cum suis pertinentiis quam pater meus emit de Radulfo Pinceun et eis dedit et pasturam ad mille oves per magnum centum numeratas in territorio utriusque partis ville de Cunigesby et maxime in brueria et ad viginti septem animalia et duas equas et ad sexdecim porcos ita quod fetus predictorum animalium et porcorum remanebunt in pastura de Cuningesby sine impedimento mei et hominum meorum usque ad festum sancti Martini Et duas bovatas terre in prefata villa quas Radulfus Pinceun eis dedit Et totam terram quam Radulfus Hurtequarter eis dedit videlicet totam terram quam habuit ante portam ipsorum fratrum et terram illam quam habuit inter viam de Burtun et culturam meam et duas selliones propinquiores terre eorundem fratrum que tendunt a via que iacet iuxta croftum Rogeri Pinceun et dimidiam acram apud Quab et terram que iacet ad terminum culture prefati Radulfi inter terram ipsorum fratrum et terram ecclesie et duas acras in Cristingge Et preter hec quadraginta acras terre eis confirmavi quas predictus Radulfus illis dedit cum communi pastura et aliis pertinentiis ad tantam terram eiusdem feudi pertinentibus scilicet viginti acras terre ex una parte ville sepedicte et xx acras terre ex alia parte Ego etiam Normanus de Arcy fideliter et firmiter eisdem fratribus concessi quod nullum hominem attraam in territorio vel pastura de Cunigesby ad detrimentum animalium vel ovium eorum Hec omnia libera et quieta ab omni seculari servitio et exactione cum omnibus pertinentiis suis et aysiamentis infra villam et extra ubique ego Normanus et heredes mei warantizabimus prefatis sanctimonialibus pro salute anime mee et pro animabus omnium antecessorum et heredum meorum et adquietabimus de omnibus rebus erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter