utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621262

Charter
Charter Number: 05621262
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Election
Date: 1279 - 1280
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Irrotulatio placiti inter Ranulphum priorem de Alvingham petentem et Normanum Darcy filium Philippi deforciantem coram domino Nicholao de Stapiltona et Elia de Bekingham iustitiariis ad hoc assignatis apud Linc in crastino Epiphanie anno regni regis Edwardi viij Assisa venit recognoscere si Normanus de Arcy iniuste et sine iuditio dominum priorem de Alvingham de communa pasture sue in Nortsuningesby que pertinet ad liberum tenentium suum in eadem villa post primam [] Et unde queritur quod cum ipse tempore warettitionare solebat cum omnimodis averiis suis in xij acras terre in eadem villa predictus Normanus predictas sex acras arravit et seminavit tempore quo predicte acre iacere []issent ad warettum et vesturum inde asporuit et a tempore quo ipsas seminavit quousque illam vesturam asportaverat predictas sex acras terre per messorem suum et custodii nostri [] quominus predictus p[rior] in eusdem communicare potuit sint eiusdem communicare solebat Et Normanus venit et unde recognovit quod predictus prior in predictis acris communicare solebat et quod ipse arravit semina [] inde provenientem asportavit videlicet dicit quod nunquam predictum priorem impedivit quo minus in eiusdem communicare potuit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter