utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621263

Charter
Charter Number: 05621263
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Normanus de Arcy dat nobis totum pratum suum quod dicitur Nordaile in prato de Cunigesby [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Normanus de Arcy salutem in domino Noveritis me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al totum pratum meum quod dicitur Nortdaile in prato de Cuningesby Et continet in se triginta et quinque acras et unam rodam et dimidiam mensuratas per perticatam sexdecim pedum et dimidiam et iacet inter istas divisas scilicet ex orientali parte sui habet Kerdich quod est inter le Ker et pratum et ex occidente culturam meam que buttat super Trente ex australi vero parte pratum persone de Flikesburc quod recepit pro decima illius prati et ex aquilone calcetum de Flikesburc quod ducit ad Trente tenendas et habendas cum omnibus pertinentiis suis et cum fossato quod est inter dictum pratum et dictum calcetum ita quod dictus conventus illud faciat emundare quando ego et heredes mei fossatum nostrum versus Trente inter culturam nostram et dictum calcetum mundaverimus solutum et quietum de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam cum toto iure et libertate que ego habui et habere potui in dicto prato et fossato et suis pertinentiis ita quod dictus conventus predicto prato utatur quocumque modo sibi melius viderint expedire sine contradictione et impedimento mei et heredum meorum Concedo etiam ut dictus conventus fossatum inter dictum pratum et supradictam culturam meam faciant cum voluerint Ego vero Normanus et heredes mei sepedictum pratum cum suis pertinentiis adquietabimus de omnibus exactionibus que contingere possunt tam ecclesiasticis quam secularibus et contra omnes homines predicto conventui inperpetuum warantizabimus et ad omnia supradicta fideliter et firmiter tenenda me et heredes meos fide media obligavi Et ad maiorem securitatem huic scripto sigillum meum apposui et predictum conventum in plenam sepedicti prati cum suis pertinentiis posui saysinam die que cantatur sitientes anno incarnationis domini mcc quadragesimo secundo Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter