utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621264

Charter
Charter Number: 05621264
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1206 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Normanus quiete clamat nobis illum multonem quem ex consuetudine annuatim a nobis exigebat [S]ciant presentes et futuri quod ego Normanus de Arcy filius Thome de Arcy quietum clamavi de me et heredibus meis inperpetuum et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al illum multonem quem ex consuetudine a predicto conventu annuatim exigebam ad grangiam suam de Cunigesby pro ovibus suis transeundis et redeundis in pratis meis versus Trente in lavatione earundem ovium ita quidem concessi predicto conventui prenominatam quietamclamationem ut decetero non ingrediantur vel iter habeant per prata mea nisi per licentiam meam Ego vero et heredes mei warantizabimus predicto conventui prefatam quietaclamationem pro Dei amore et antecessorum et heredum meorum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter